monumenta.ch > Boethius > 33 > 30 > 17 > 41
Boethius, De Arithmetica, 2, XL. De proportionalitatibus. <<<     >>> XLII. Quod primum de ea quae vocatur arithmetica proportionalitate dicendum est.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XLI. Quae apud antiquos proportionalitas fuerit et quas posteri addiderint.

1 Confessae quidem et apud antiquiores notae, quaeque ad Pythagorae vel Platonis vel Aristotelis scientiam pervenerunt, hae tres medietates sunt arithmetica, geometrica, harmonica. Post quas proportionum habitudines, tres aliae sunt quae sine nomine quidem feruntur. Vocantur autem quarta, quinta, vel sexta, quae superius dictis oppositae sunt.2 At vero posteri propter denarii numeri perfectionem, quod erat Pythagorae complacitus, medietates alias quatuor addiderunt, ut in his proportionalitatibus, denariae quantitatis corpus efficerent. Secundum quem numerum et priores quinque habitudines comparationesque descriptae sunt, ubi quinque maioribus proportionibus, quos vocavimus duces minores aptavimus alios terminos quos comites diximus.3 Inde etiam in Aristotelica atque Archytae prius 10, praedicamentorum descriptione, Pythagoricum denarium manifestum est inveniri. Quandoquidem et Plato studiosissimus Pythagorae secundum eam disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem (licet quibusdam sit ambiguum) decem haec praedicamenta constituit. Inde etiam 10 membrorum particulae, inde alia permulta quae omnia persequi non est necesse.
Boethius HOME

bnf1614.71 bnf6639.138 bnf11241.66 bnf11242.76 bsb46504.215 cec83.115 cec185.148 cec186.108 csg248.42 sbe358.116 vad296.37r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik