monumenta.ch > Boethius > 39
Boethius, De Arithmetica, 2, XXXVIII. Probatio, quadratos eiusdem esse naturae. <<< >>> XL. De proportionalitatibus.
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXXIX. Cubos eiusdem participare substantiae quod ab imparibus nascantur.
1 Ipsi vero cubi, qui quanquam tribus intervallis sublati sunt, tamen propter aequalem multiplicationem participant immutabilis substantiae, eiusdemque naturae sunt socii, non aliorum quam imparium coacervatione produntur, nunquam vero parium. Nam si omnes ab unitate impares disponantur, iuncti figuras cubicas explicabunt. In his igitur qui primus est potestate et virtute primum cubum faciet.2 Iuncti vero duo qui sequuntur, ternarius scilicet et quinarius, secundum efficiunt cubum, qui est octonarius. Iuncti autem 3 qui sequuntur, septenarius novenariusque et 11 cubum faciunt, qui 27 numero continetur, qui est tertius. Et sequentes quatuor, quartum, et qui sequuntur 5, quintum, et ad eumdem modum quotus quisque cubus efficitur, tot coniunctione impares apponuntur.3 Hoc autem diligentius subiecta descriptio docet:
Boethius HOME
bnf1614.68 bnf6639.137 bnf11241.65 bnf11242.74 bsb46504.211 cec83.112 cec185.145 cec186.106 csg248.41 sbe358.115 vad296.36ar
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik