monumenta.ch > Boethius > 36
Boethius, De Arithmetica, 2, XXXV. Quemadmodum quadrati ex parte altera longioribus, vel parte altera longiores ex quadratis fiant. <<<     >>> XXXVII. Alternatim positis quadratis, et parte altera longioribus, qui sit eorum consensus, in differentia et in proportione.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXXVI. Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, secundo vero loco impares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae, secundo vero loco pares numeri, tertio parte altera longiores.

1 Constat igitur primo quidem loco, unitatem propriae immutabilisque substantiae eiusdemque naturae, dualitatem vero primam, alteritatis mutationisque esse principium. Secundo vero loco, omnes impares numeros propter unitatis cognationem, eiusdem atque. immutabilis substantiae esse participes, pares vero ob binarii numeri consortium, alteritatibus esse permixtos.2 Tetragonos quoque ad eumdem modum considerari manifestum est. Nam quod eorum compositio et coniunctio ex imparibus fit, immutabili eos naturae pronuntiabo coniunctos. Quod vero parte altera longiores ex copulatione parium, procreantur, nunquam ab alteritatis varietate separantur.
Boethius HOME

bnf1614.67 bnf6639.135 bnf11241.63 bnf11242.73 bsb46504.207 cec83.109 cec185.141 cec186.103 csg248.40 sbe358.113 vad296.36r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik