monumenta.ch > Boethius > 1 > 49 > 35
Boethius, De Arithmetica, 2, XXXIV. Quod ex quadratis ex parte altera longioribus, omnis formarum ratio consistat. <<< >>> XXXVI. Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, secundo vero loco impares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae, secundo vero loco pares numeri, tertio parte altera longiores.
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXXV. Quemadmodum quadrati ex parte altera longioribus, vel parte altera longiores ex quadratis fiant.
1 Omnis vero tetragonus si ei proprium latus addatur, vel eodem rursus dematur, parte altera longior fit. Namque 4 tetragono si quis duo iungat, vel duo detrahat, 6 addendo perficiet et duo detrahendo, at uterque figuram continet parte altera longiorem, quae, scilicet magna, est alteritatis vis. Omnis enim infinita et indeterminata potentia, ab aequalitatis natura, et a suis se finibus continenti substantia discedens, aut in maius exuberat, aut in minora decrescit
Boethius HOME
bnf1614.67 bnf6639.135 bnf11241.63 bnf11242.71 bsb46504.206 cec83.109 cec185.140 cec186.103 csg248.40 sbe358.112 vad296.36r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik