monumenta.ch > Boethius > 10 > 1 > 18 > 29
Boethius, De Arithmetica, 2, XXVIII. Quod ex imparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant. <<<     >>> XXX. De circularibus vel sphaericis numeris

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXIX. De generatione laterculorum, eorumque diffinitione.

1 Quos autem superius laterculos diximus, quae sunt et ipsae quidem solidae figurae, hoc modo fiunt. Quotiens aequalibus spatiis in longitudinem latitudinemque porrectis, minor his additur altitudo. Ut sunt huiusmodi 3 ter bis, qui sunt 18, vel 4 quater bis, vel alio quolibet modo, ut his in longitudinem, latitudinemque aequis, minor altitudo ducatur.2 Hi definiuntur hoc modo: Laterculi sunt, qui fiunt ex aequalibus aequaliter in minus. Asseres vero et ipsae quidem figurae sunt solidae, sed hoc modo ut ex aequalibus aequaliter ducantur in maius. Nam si aequa fuerit latitudo longitudini, et maior sit altitudo, illae figurae a nobis asseres, a Graecis clocides nominantur, ut si quis hoc modo faciat 4 quater novies, qui inde procreantur, asseres nominati sunt.3 Sphenisci vero, quos cuneolos superius appellavimus, hi sunt qui, ex inaequalibus inaequaliter ducti, per inaequalia crevere; cubi vero, qui ex aequalibus aequaliter per aequalia producti sunt.
Boethius HOME

bnf1614.58 bnf6639.129 bnf11241.56 bnf11242.65 bsb46504.193 cec83.98 cec185.124 cec186.93 csg248.35 sbe358.105 vad296.32v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik