monumenta.ch > Boethius > 27
Boethius, De Arithmetica, 2, XXVI. De parte altera longioribus numeris, antelongioribus, eorumque generationibus. <<< >>> XXVIII. Quod ex imparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant.
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XXVII. De antelongioribus numeris, et de vocabulo numeri parte, altera longioris.
1 Ergo si ab unitate tantum discrepent qui multiplicantur, descripti superius numeri protendentur. Si vero aliquo numero, ut ter septem, vel ter quinque, vel aliquo modo alio, et non eorum latera sola discrepent unitate, non vocabitur hic numerus parte altera longior, sed antelongior. Alterum enim apud Pythagoram vel sapientiae eius haeredes, nulli alii nisi tantum binario ascribebatur.2 Hunc alteritatis principium esse dicebant. Eamdem autem naturam, et semper sibi similem consentientemque, nullam aliam nisi primaevam ingeneratamque unitatem. Binarius autem numerus, primus est unitati dissimilis, idcirco quod primus ab unitate disiungitur, atque ideo alteritatis cuiusdam principium fuit, quod ab illa prima et semper eadem substantia, sola tantum est unitate dissimilis.3 Merito ergo dicentur hi numeri parte altera longiores, quod eorum latera unius tantum sese adiecta numerositate praecedunt. Argumentum est autem alteritatem in binario numero iuste constitui, quod non dicitur alterum nisi e duobus ab his in quos bene loquendi ratio non negligitur. Amplius quod impar numerus, sola unitate perfici monstratus est, par vero sola dualitate, id est solo binario numero.4 Nam cuiuscunque medietas est unus, ille impar est, cuius vero 2, hic paritate recepta, in gemina aequa disiungitur. Quare dicendum est imparem numerum, eiusdem atque in sua se natura tenentis, immutabilisque substantiae esse participem, idcirco quod ab unitate formetur, parem vero, alterius plenum esse naturae, idcirco quod a dualitate completur
Boethius HOME
bnf1614.56 bnf6639.127 bnf11241.53 bnf11242.63 bsb46504.190 cec83.95 cec185.120 cec186.90 csg248.34 sbe358.103 vad296.31v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik