monumenta.ch > Boethius > 20
Boethius, De Arithmetica, 2, XIX. Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. <<<     >>> XXI. De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium, sicut triangulus planarum, et de speciebus.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XX. De numeris solidis.

1 Hinc vero ad figuras solidas facilior via est. Praecognito enim quid in planis numerorum figuris vis ipsa quantitatis naturaliter operetur, ad solidos numeros non erit ulla cunctatio. Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adiecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam quae alias altitudo, alias crassitudo, alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.
Boethius HOME

bnf1614.52 bnf6639.122 bnf11241.50 bnf11242.56 bsb46504.178 cec83.86 cec185.108 cec186.82 csg248.31 sbe358.97 vad296.28v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik