monumenta.ch > Boethius > 9 > 15
Boethius, De Arithmetica, 2, XIV. De generatione pentagonorum. <<< >>> XVI. De heptagonis eorumque generationibus, et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula, descriptionisque.
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XV. De hexagonis eorumque generationibus.
1 Hexagoni autem, qui sex angulis, et heptagoni, qui 7 rursus lateribus continentur, secundum hunc modum eorum laterum augmenta succrescunt. Namque in trianguli numeri natura procreationeque ipsos numeros iungebamus, qui sese in naturali dispositione sequerentur, et se tantum unitate transirent; quadra i vero numeri, id est tetragoni procreatio, fiebat ex numeris qui uno intermisso copulabantur, cum se binario superarent; pentagoni vero natura fuit ex duobus interpositis relictisque qui se ternario vincerent.2 Secundum quoque talia augmenta hexagonorum, vel octogonorum, vel 9 laterum figura, vel 10, vel quotlibet aliorum, competenti progressione conficitur. Ut enim in pentagono, duobus intermissis eos iungebamus qui se ternario superarent, ita nunc in hexagono, tribus intermissis eos iungemus qui se quaternario transeant, et erunt quidem eorum radices et fundamenta, ex quibus iunctis omnes hexagoni nascuntur. Et ad eumdem ordinem consequentes, atque ab his sexangulorum formae nascuntur. Quos ad superiorem modum, scilicet descriptos, in propriis ordinibus pernotabis.
Boethius HOME
bnf1614.50 bnf6639.120 bnf11241.48 bnf11242.52 bsb46504.172 cec83.82 cec185.103 cec186.77 csg248.29 sbe358.95 vad296.27v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik