monumenta.ch > Boethius > 13
Boethius, De Arithmetica, 2, XII. De quadratorum generatione, rursusque eorum lateribus. <<<     >>> XIV. De generatione pentagonorum.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XIII. De pentagonis eorumque lateribus.

1 Pentagonus vero numerus est qui ipse quidem in latitudinem secundum unitatem descriptis quinque angulis continetur, cunctis scilicet lateribus aequali dimensione dispositis. Sunt autem hi: Eodem quoque modo eorum latera succrescunt. Nam primi potestate pentagoni, id est unius, idem unus spatium lateris tenet.2 Secundi vero quinarii, qui est actu ipso atque opere primus pentagonus, bini per latera fixi sunt. Tertius vero, id est 12, tribus in latus auctus est. Quartus 22, 4 numerorum in latere quantitate distenditur. Atque idem in caeteris secundum unitatis progressionem, in naturali scilicet numero, secundum superiorem figurarum incrementa renduntur.
Boethius HOME

bnf1614.49 bnf6639.119 bnf11241.47 bnf11242.51 bsb46504.171 cec83.80 cec185.101 cec186.76 csg248.29 sbe358.94 vad296.27r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik