monumenta.ch > Boethius > 11
Boethius, De Arithmetica, 2, X. De quadratis numeris. <<<     >>> XII. De quadratorum generatione, rursusque eorum lateribus.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XI. De eorum lateribus.

1 Sed in his quoque secundum naturalem numerum, laterum augmenta succrescunt. Primus enim vi et potentia quadratus, id est unitas, unum habet in latere. Secundus vero, qui actu primus, id est 4, duobus per latera positis continetur. Tertius vero, id est novem, qui secundus est opere, tribus in latere positis aggregatur.2 Et ad eamdem sequentiam cuncti procedunt.
Boethius HOME

bnf1614.49 bnf6639.118 bnf11241.47 bnf11242.50 bsb46504.169 cec83.79 cec185.100 cec186.75 csg248.29 sbe358.93 vad296.26v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik