monumenta.ch > Boethius > 9
Boethius, De Arithmetica, 2, VIII. De lateribus triangulorum numerorum. <<< >>> X. De quadratis numeris.
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT IX. De generatione triangulorum numerorum.
1 Nascuntur autem trianguli disposita naturali quantitate numerorum, si prioribus semper multitudo sequentium congregetur. Disponatur enim naturalis numerus hoc modo: Ex his igitur si primum numerum sumam, id est unitatem, habeo primum triangulum, qui est vi et potestate, nondum etiam actu nec opere. Huic si secundum aggregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius. Si vero huic tertium ex naturali numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur. Super unum enim et duo si tertium, id est ternarium, aggregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus.2 Huic vero si consequentem quaternarium superposuero, denarius explicatur, qui est tertius actu triangulus, quos per latera disponens, ad superioris descriptionis exemplar, cunctos triangulos numeros sine ullius dubitationis erroribus pernotabis, et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus aggregabis, tot ipse qui fit triangulus unitates habebit in latere.3 Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitati feceramus; at hic duos habet in latere, et senarium his adiecta ternarii quantitate produximus, cuius latus soli tres continent, et idem in aliis cunctis quot unitates habentem numerum superioribus aggregabis, tot unitatibus eius latera continebuntur.
Boethius HOME
bnf1614.48 bnf6639.118 bnf11241.46 bnf11242.50 bsb46504.168 cec83.78 cec185.98 cec186.74 csg248.28 sbe358.92 vad296.26v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik