monumenta.ch > Boethius > 8
Boethius, De Arithmetica, 2, VII. Dispositio triangulorum numerorum. <<<     >>> IX. De generatione triangulorum numerorum.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT VIII. De lateribus triangulorum numerorum.

1 Ad hunc modum infinita progressio est, omnesque ordine trianguli aequilateri procreabuntur, et primum omnium ponent, id quod ex unitate nascitur, ut haec vi sua triangulus sit, non inde etiam opere atque actu. Nam si cunctorum est mater numerorum, quidquid in iis qui ab ea nascuntur numeris invenitur, necesse est ut ipsa naturali quadam potestate contineat, et huius trianguli latus est unitas. Ternarius vero qui primus est opere et actu ipso triangulus, crescente unitate binarium numerum latus habebit.2 Vi enim et potestate primi anguli, id est unitatis, unitas latus est, actu vero et opere trianguli primi, id est ternarii dualitas, quam Graeci dyada vocant. Secundi vero trianguli qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur. Tertius vero, id est denarii, quaternarius latus continet, et quanti vero, id est 15, quinarius latus tenet, et quinti senarius. Idemque usque in infinitum.
Boethius HOME

bnf1614.48 bnf6639.117 bnf11241.46 bnf11242.49 bsb46504.166 cec83.78 cec185.98 cec186.73 csg248.28 sbe358.91 vad296.26r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik