monumenta.ch > Boethius > 3 > 5
Boethius, De Arithmetica, 2, IV. De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; communis ratio omnium magnitudinum. <<<     >>> VI. De planis rectilineis figuris, quodque earum principium sit triangulus.

Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT V. De numero lineari.

1 Sic etiam in numero unitas quidem cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est. Et linearis numerus cum ipse totius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitudinis extenti numeri sortitur initium. Superficies quoque numerorum cum ipsa solidum corpus non sit, addita tamen altitudini solidi corporis caput est. Hoc autem planius his exemplis liquebit. Linearis numerus est a duobus inchoans, adiecta semper unitate in unum eumdemque ductum quantitatis explicata congeries, ut est id quod subiecimus.
Boethius HOME

bnf1614.47 bnf6639.116 bnf11241.45 bnf11242.48 bsb46504.163 cec83.75 cec185.95 cec186.71 csg248.27 sbe358.90 vad296.25v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik