monumenta.ch > Boethius > 18 > 17 > 28 > 30
Boethius, De Arithmetica, 1, XXIX. De multiplici superparticulari. <<< >>> XXXI. De multiplici superpartiente.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XXX. De eorum exemplis in superiore formula inveniendis.
1 Horum autem eorumque qui sequuntur exempla integre planeque possumus pernotare, si in priorem descriptionem, quam fecimus cum de superparticulari et multiplici loqueremur, ubi ab uno usque in denarium multiplicationum summa concrevit, diligens velimus acumen intendere. Ad primum enim versum omnes qui sequuntur collati, ordinatas convenientesque multiplicis species reddent.2 Si vero ad secundum cunctos qui tertii sunt ordinis aptaveris, ordinatas species superparticularis agnosces. Quod si tertio ordini, quicunque sunt in quinto versu compares, superpartientis numeri species positas convenienter aspicies. Multiplex vero superparticularis ostenditur, cum ad secundum versum omnes qui sunt quinti versus serie comparantur, vel qui sunt in septimo, vel qui sunt in nono, atque ita si in infinitum sit ista descriptio, in infinitum huius proportionis species procreabuntur.3 Manifestum autem etiam hoc est, quod horum comites semper cum sub praepositione dicentur, ut est subduplex sesquialter, subduplex sesquitertius, subduplex sesquiquartus, et caeteri quidem ad hunc modum.
Boethius HOME
bnf1614.33 bnf6639.106 bnf11241.36 bnf11242.35 bsb46504.133 cec83.54 cec185.65 cec186.49 csg248.20 sbe358.77 vad296.18v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik