monumenta.ch > Boethius > 24 > 26
Boethius, De Arithmetica, 1, XXV. De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. <<<     >>> XXVII. Ratio atque expositio digestae formulae.

Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XXVI. Descriptio per quam docetur caeteris inaequalitatis speciebus antiquiorem esse multiplicem, et digestae formulae ratio et expositio.

1 Quoniam autem naturaliter et secundum propriam ordinis consequentiam, multiplicem inaequalitatis speciem cunctis praeposuimus, primamque speciem esse monstravimus, licet hoc nobis posterioris operis ordine clarescat, hic quoque perstringentes id quod proposuimus planissime breviterque doceamus. Sit enim talis descriptio, in qua ponatur in ordinem, usque ad denarium numerum, continui numeri ordo naturalis, et secundo versu, duplus ordo texatur, tertio triplus, quarto quadruplus, et hoc usque ad decuplum.2 Sic enim cognoscemus quemadmodum superparticulari et superpartienti, et cunctis aliis princeps erit species multiplicis, et quaedam alia simul inspiciemus et ad subtilitatem tenuissima, et ad scientiam utilissima, et ad exercitationem mentis iocundissima.
Boethius HOME

bnf1614.28 bnf6639.100 bnf11241.31 bnf11242.30 bsb46504.120 cec83.44 cec185.54 cec186.40 csg248.17 sbe358.70 vad296.15v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik