monumenta.ch > Boethius > 27 > 16 > 9 > 6 > 22
Boethius, De Arithmetica, 1, XXI. De relata ad aliquid quantitate. <<< >>> XXIII. De multiplici eiusque speciebus, earumque generationibus.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XXII. De speciebus maioris inaequalitatis et minoris.
1 Maioris vero inaequalitatis quinque partes sunt. Est enim una quae vocatur multiplex, alia superparticularis, tertia superpartiens, quarta multiplex superparticularis, quinta multiplex superpartiens. His igitur quinque maioris partibus, oppositae sunt aliae quinque partes minoris, quemadmodum ipsum maius minori semper opponitur, quae minoris species, ita singillatim specibus quinque maioris his quae supradictae sunt opponuntur, ut eisdem nominibus nuncupentur, sola tantum sub praepositione distantes. Dicitur enim submultiplex, subsuperparticularis, subsuperpartiens, multiplex subsuperparticularis, et multiplex subsuperpartiens.
Boethius HOME
bnf1614.25 bnf6639.97 bnf11241.27 bnf11242.26 bsb46504.113 cec83.39 cec185.47 cec186.35 csg248.15 sbe358.66 vad296.14r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik