monumenta.ch > Boethius > 2 > 40 > 21
Boethius, De Arithmetica, 1, XX. De generatione numeri perfecti. <<< >>> XXII. De speciebus maioris inaequalitatis et minoris.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XXI. De relata ad aliquid quantitate.
1 Ad aliquid vero quantitatis, duplex est prima divisio. Omne enim, aut aequale est, aut inaequale, quidquid alterius comparatione metitur. Et aequale quidem est, quod ad aliquid comparatum, neque minore summa infra est, neque maiore transgreditur, ut denarius denario, vel ternarius ternario, vel cubitum cubito, vel pes pedi, et his similia.2 Haec autem pars relatae ad aliquid quantitatis, id est, aequalitas, naturaliter indivisa est. Nullus enim dicere potest quod aequalitatis hoc quidem tale est, illud vero huiusmodi. Omnis enim aequalitas unam servat in propria moderatione mensuram. Illud etiam quod quae ei quantitas comparatur, non alio vocabulo atque ipsa cui comparatur edicitur.3 Nam quemadmodum amicus amico amicus est, vicinusque vicino, ita dicitur aequalis aequali. Inaequalis vero quantitatis gemina divisio est. Secatur enim quod inaequale est in maius atque minus, quae contraria sibimet denominatione funguntur. Namque maius minore maius est, et minus maiore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet, vel docentis, vel caedentis, vel vapulantis, vel quaecunque ad aliquid relata, aliter denominatis contrariis comparantur.
Boethius HOME
bnf1614.25 bnf6639.97 bnf11241.27 bnf11242.24 bsb46504.112 cec83.38 cec185.46 cec186.34 csg248.15 sbe358.65 vad296.13v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik