monumenta.ch > Boethius > 20 > 16
Boethius, De Arithmetica, 1, XV. De secundo et composito. <<<     >>> XVII. De primi et incompositi, secundi et compositi, et ad se quidem secundi et compositi, ad alterutrum vero primi et incompositi procreatione.

Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XVI. De eo qui per se secundus et compositus, ad alium primus et incompositus est.

1 His vero contra se positis, id est primo et incomposito, et secundo et composito, et naturali diversitate disiunctis, alius in medio consideratur, qui ipse quidem compositus sit, et secundus, et alterius recipiens mensionem, atque ideo, et partis alieni vocabuli capax, sed cum fuerit ad alium eiusdem generis numerum comparatus, nulla cum eo communi mensura coniungitur, nec habebunt partes aequivocas, ut sunt 9 ad 25, nulla hos communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas quae omnium numerorum mensura communis est.2 Et hi quidem non habent aequivocas partes. Nam quae in 9 tertia est, in 25 non est, et quae in 25 quinta est, in novenario non est. Ergo hi per naturam utrique secundi et compositi sunt, comparati vero ad se invicem primi incompositique redduntur, quod utrosque nulla alia mensura metitur, nisi unitas quae ab utrisque denominata est.3 Nam in novenario nona est, in 25 vigesima quinta.
Boethius HOME

bnf1614.19 bnf6639.91 bnf11241.23 bnf11242.18 bsb46504.98 cec83.28 cec185.34 cec186.25 csg248.11 sbe358.59 vad296.10v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik