monumenta.ch > Boethius > 13
Boethius, De Arithmetica, 1, XII. Descriptionis ad impariter paris, in latitudine, in longitudine, ad pariter paris naturam pertinentis expositio. <<< >>> XIV. De primo et incomposito.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT XIII. De numero impari eiusque divisione
1 Impar quoque numerus est, qui a paris numeri natura substantiaque disiunctus est. Siquidem ille in gemina membra aequa dividi potest, hic ne secari queat, unitatis impedit interventus. Tres habet similiter subdivisiones, quarum una eius pars est is numerus qui vocatur primus et incompositus. Secunda vero, qui est secundus et compositus. Et tertia is qui quadam horum medietate coniunctus est, et ab utriusque cognatione aliquid naturaliter trahit, qui est per se quidem secundus et compositus, sed ad alios comparatus, primus et incompositus invenitur.
Boethius HOME
bnf1614.18 bnf6639.90 bnf11241.22 bnf11242.17 bsb46504.95 cec83.26 cec185.31 cec186.22 csg248.11 sbe358.57 vad296.9v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik