monumenta.ch > Boethius > 29 > 11 > 8
Boethius, De Arithmetica, 1, VII. De principalitate unitatis. <<< >>> IX. De numero pariter pari eiusque proprietatibus.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT VIII. Divisio paris numeri
1 Paris autem numeri species sunt 3. Est enim una quae dicitur pariter par, alia vero pariter impar, tertia impariter par. Et contraria quidem, locaque obtinentia summitatum, videntur esse pariter par, et pariter impar. Medietas autem quaedam quae utrorumque participat, est numerus qui vocatur impariter par.
Boethius HOME
bnf1614.11 bnf6639.84 bnf11241.16 bnf11242.9 bsb46504.80 cec83.14 cec185.17 cec186.12 csg248.7 sbe358.49 vad296.5v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik