monumenta.ch > Boethius > 18 > 17 > 28 > 30 > 7
Boethius, De Arithmetica, 1, VI. Diffinitio paris et imparis per alterutrum. <<< >>> VIII. Divisio paris numeri
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT VII. De principalitate unitatis.
1 Omnis quoque numerus circum se positorum et naturali sibimet dispositione iunctorum medietas est. Et qui super duos illos sunt, qui medio iunguntur, si componantur, etiam ipsorum supradictus numerus media portio est, et rursus illorum qui sunt super secundo loco iunctos, cum ipsi quoque sint compositi, prior his numerus medietatis loco est, et hoc erit usque dum occurrens unitas terminum fecerit. Ut si ponat quis quinarium numerum, altrinsecus circa ipsum sunt, supra 4, inferius 6. Hi ergo si iuncti sunt, faciunt 10, quorum 5 numerus medietas est. Qui autem circa ipsos, id est circa 6 et 4 sunt, 3 scilicet et 7; idem si iuncti sunt, eorum quinarius numerus medietas est.2 Rursus istorum, qui altrinsecus positi sunt, si iungantur, etiam hi quinarii numeri dupli sunt. Nam super 3 sunt 2, super 7 sunt 8. Hi ergo si iuncti sunt faciunt 10, quorum quinarius rursus medietas est. Hoc idem in omnibus numeris evenit, usque dum ad unitatis terminum perveniri queat. Sola enim unitas circum se duos terminos non habet, atque ideo eius, qui est prope se, solius est medietas. Nam iuxta unum solus est binarius naturaliter constitutus, cuius unitas media pars est.3 Quare constat primam esse unitatem, cunctorum qui sunt in naturali dispositione numerorum, et etiam rite totius quamvis prolixae, genitricem pluralitatis agnosci.
Boethius HOME
bnf1614.11 bnf6639.83 bnf11241.16 bnf11242.9 bsb46504.79 cec83.13 cec185.16 cec186.11 csg248.7 sbe358.49 vad296.5v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik