monumenta.ch > Boethius > 27 > 16 > 9 > 6
Boethius, De Arithmetica, 1, V. Alia secundum antiquiorem modum diffinitio paris et imparis. <<< >>> VII. De principalitate unitatis.
Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT VI. Diffinitio paris et imparis per alterutrum.
1 Quod si haec etiam per alterutras species diffinienda sunt, dicetur imparem numerum esse, qui unitate differt a pari, vel incremento, vel diminutione. Item par numerus est, qui unitate differt ab impari, vel incremento, vel diminutione. Si enim pari unum dempseris vel unum adieceris, et impar efficitur, vel si impari idem feceris, par continuo procreatur.
Boethius HOME
bnf1614.11 bnf6639.83 bnf11241.16 bnf11242.9 bsb46504.79 cec83.13 cec185.15 cec186.11 csg248.6 sbe358.49 vad296.5r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik