monumenta.ch > Boethius > 29 > 11 > 8 > 4
Boethius, De Arithmetica, 1, III. De diffinitione et divisione numeri, et diffinitione paris et imparis. <<<     >>> V. Alia secundum antiquiorem modum diffinitio paris et imparis.

Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT IV. Diffinitio numeri paris et imparis secundum Pythagoram.

1 Illa autem secundum Pythagoricam disciplinam talis est. Par numerus est, qui sub eadem divisione potest in maxima parvissimaque dividi. Maxima spatio, parvissima quantitate, secundum duorum istorum generum contrarias passiones. Impar vero numerus est, cui hoc quidem accidere non potest, sed cuius in duas inaequales summas naturalis est sectio.2 Hoc est autem exemplar. Ut si quilibet fatus par numerus dividatur, maior quidem (quantum ad divisionis spatia pertinet) non invenietur quam discreta medietas; quantitate vero nulla minor sit, quam in gemina facta partitio, ut si par numerus qui est 8, dividatur in 4 atque alios 4, nulla erit alia divisio, quae maiores partes efficiat.3 Porro autem nulla erit alia divisio quae totum numerum minore dividat quantitate. In duas enim partes divisione, nihil minus est. Cum enim totum quis fuerit trina divisione partitus, spatii quidem summa minuitur, sed numerus divisionis augetur. Quod autem dictum est, secundum duorum generum contrarias passiones, huiusmodi est. Praedocuimus enim quantitatem in infinitas pluralitates accrescere, spatia vero, id est magnitudines, in infinitissimas minui parvitates, atque ideo hic contra evenit; haec namque paris divisio, spatio est maxima, parvissima quantitate.
Boethius HOME

bnf1614.10 bnf6639.82 bnf11241.15 bnf11242.8 bsb46504.77 cec83.11 cec185.13 cec186.9 csg248.6 sbe358.48 vad296.4v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik