monumenta.ch > Boethius > 12 > 3
Boethius, De Arithmetica, 1, II. De substantia numeri. <<<     >>> IV. Diffinitio numeri paris et imparis secundum Pythagoram.

Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT III. De diffinitione et divisione numeri, et diffinitione paris et imparis.

1 Et primum quid sit numerus diffiniendum est. Numerus est unitatum collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus. Huius igitur prima divisio est in imparem atque parem. Et par quidem est, qui potest in aequalia duo dividi, uno medio non intercidente. Impar vero quem nullus in aequalia dividit, quin in medio praedictus unus intercidat.2 Et haec quidem huiusmodi diffinitio vulgaris est et nota.
Boethius HOME

bnf1614.10 bnf6639.82 bnf11241.15 bnf11242.7 bsb46504.76 cec83.11 cec185.13 cec186.9 csg248.6 sbe358.47 vad296.4v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik