monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De Arithmetica, 1, PRIMUM. Divisio mathematicae. <<<     >>> III. De diffinitione et divisione numeri, et diffinitione paris et imparis.

Boethius, De Arithmetica, 1, CAPUT II. De substantia numeri.

1 Omnia quaecunque a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar. Hinc enim quatuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum, coelique conversio. Quae cum ita sint, cumque omnium status numerorum colligatione fungatur, eum quoque numerum necesse est, in propria semper sese habentem aequaliter substantia, permanere, eumque compositum non ex diversis.2 Quid enim numeri substantiam coniungeret, cum ipsius exemplum cuncta iunxisset? sed ex seipso videtur esse compositus. Porro autem nihil ex similibus componi videtur, nec ex his quae nulla rationis proportione iunguntur, et a se omni substantia naturaque discreta sunt. Constat ergo quoniam coniunctus est numerus, neque ex similibus esse coniunctum, neque ex his quae ad se invicem nulla ratione proportionis haerent. Erunt ergo, numeros, prima quae coniungant, ad substantiam quidem quae constent, semperque permaneant. Neque enim ex non existentibus effici quidquam potest, et sunt ipsa dissimilia et potentia componendi. Haec autem sunt quibus numerus constat, par atque impar.3 Quae divina quadam potentia cum disparia sint contrariaque, tamen ex una genitura profluunt, et in unam compositionem modulationemque iunguntur.
Boethius HOME

bnf1614.9 bnf6639.81 bnf11241.14 bnf11242.7 bsb46504.75 cec83.10 cec185.12 cec186.8 csg248.6 sbe358.47 vad296.4r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik