monumenta.ch > Boethius > 5 2
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 5 P <<<     >>> 6 P

Boethius, Consolatio Philosophiae, 5, Caput 5 M

1 quam variis terras animalia permeant figuris!
namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum;
sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
5 et liquido longi spatia aetheris volatu;
haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
vel virides campos transmittere vel subire silvas.
quae variis videas licet omnia discrepare formis,
prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus;
10 unica gens hominum celsum levat altius cacumen
atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
15 inferior sidat mens corpore celsius levato.


Boethius HOME

bau1722.898 bmo270.110 bnf6639.71 bnf8039.154 bnf16678.40 csg825.261 csg844.180 sbe149.165 sbe302.108 sbe322.177

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik