| 1 | quondam Porticus attulit obscuros nimium senes, qui sensus et imagines e corporibus extimis |
| 5 | credant mentibus imprimi, ut quondam celeri stilo mos est aequore paginae quae nullas habeat notas pressas figere litteras. |
| 10 | sed mens si propriis vigens nihil motibus explicat, sed tantum patiens iacet notis subdita corporum cassasque in speculi vicem |
| 15 | rerum reddit imagines, unde haec sic animis viget cernens omnia notio? quae vis singula perspicit aut quae cognita dividit? |
| 20 | quae divisa recolligit alternumque legens iter nunc summis caput inserit, nunc decedit in infima, tum sese referens sibi |
| 25 | veris falsa redarguit? haec est efficiens magis longe causa potentior quam quae materiae modo impressas patitur notas. |
| 30 | praecedit tamen excitans ac vires animi movens vivo in corpore passio cum vel lux oculos ferit vel vox auribus instrepit. |
| 35 | tum mentis vigor excitus quas intus species tenet ad motus similes vocans notis applicat exteris introrsumque reconditis |
| 40 | formis miscet imagines. |