monumenta.ch > Boethius > 4 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 3 M <<<     >>> 4 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 5, Caput 4 P

1 tum illa: vetus, inquit, haec est de providentia querela M. que Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.
2 cuius caliginis causa est quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest ammoveri; quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.
3 quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moveris expendero.
4 quaero enim cur illam solventium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
5 num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non evenire non possunt?
6 si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum?
7 etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse praescientiam.
8 num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio veniunt ad necessitatem cogantur? -- minime.
9 -- statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra atque absoluta libertas.
10 sed praescienta, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse ventura.
11 hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret; omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non vero efficit quod designat.
12 quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est.
13 iam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.
14 sed qui fieri potest ut ea non proveniant quae futura esse providentur? quasi vero nos ea quae providentia futura esse praenoscit non esse eventura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen ut evenirent sui natura necessitatis habuisse.
15 quod hinc facile perpendas licebit: plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
16 num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit? -- minime; frustra enim esset artis effectus si omnia coacta moverentur.
17 -- quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt.
18 quare sunt quaedam eventura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus.
19 nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt prius quam fierent eventura non fuerint. haec igitur etiam praecognita liberos habent eventus.
20 nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae ventura sunt necessitatis importat.
21 sed hoc, inquis, ipsum dubitatur an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio.
22 dissonare etenim videntur, putasque si praevideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum.
23 quodsi quae incerti sunt exitus ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem non scientiae veritatem; aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diversum.
24 cuius erroris causa quod omnia quae quisque novit ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
25 quod totum contra est; omne enim quod cognoscitur non secundum sui vim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem.
26 nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic vero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
27 ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur.
28 sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram.
29 ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest universali consideratione perpendit.
30 intellegentiae vero celsior oculus exsistit; supergressa namque universitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
31 in quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit.
32 neque enim sensus aliquid extra materiam valet vel universales species imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam; sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit.
33 nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens.
34 ratio quoque cum quid universale respicit nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia vel sensibilia comprehendit.
35 haec est enim quae conceptionis suae universale ita definit: homo est animal bipes rationale.
36 quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione vel sensu sed in rationali conceptione considerat.
37 imaginatio quoque, tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
38 videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quae cognoscuntur utantur?
39 neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat.

Boethius HOME

bau1722.889 bmo270.104 bnf6639.67 bnf8039.151 bnf16678.38 csg825.247 csg844.170 sbe149.156 sbe302.104 sbe322.169

Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 3 M <<<     >>> 4 M
monumenta.ch > Boethius > 4 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik