monumenta.ch > Boethius > 2 2
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 2 P <<<     >>> 3 P

Boethius, Consolatio Philosophiae, 5, Caput 2 M

1 Πάντ' ἐφορᾶν καὶ πάντ' ἐπακούειν
puro clarum lumine Phoebum
melliflui canit oris Homerus;
qui tamen intima viscera terrae
5 non valet aut pelagi radiorum
infirma perrumpere luce.
haud sic magni conditor orbis:
huic ex alto cuncta tuenti
nulla terrae mole resistunt,
10 non nox atris nubibus obstat;
quae sint, quae fuerint veniantque
uno mentis cernit in ictu;
quem quia respicit omnia solus
verum possis dicere solem.


Boethius HOME

bau1722.883 bmo270.100 bnf6639.64 bnf8039.149 bnf16678.37 csg825.239 csg844.163 sbe149.151 sbe302.102 sbe322.163

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik