monumenta.ch > Boethius > 2 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 1 M <<<     >>> 2 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 5, Caput 2 P

1 animadverto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio.
2 sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
3 -- est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii.
4 nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit.
5 quod vero quis optandum esse iudicat petit, refugit vero quod aestimat esse fugiendum.
6 quare quibus in ipsis inest ratio etiam volendi nolendique libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.
7 nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
8 humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam cum terrenis artubus colligantur.
9 extrema vero est servitus cum vitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt.
10 nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam invexere sibi adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria libertate captivae.
11 quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
Boethius HOME

bau1722.882 bmo270.99 bnf6639.64 bnf8039.149 bnf16678.37 csg825.237 csg844.161 sbe149.150 sbe302.102 sbe322.162

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik