1 | rupis Achaemeniae scopulis, ubi versa sequentum pectoribus figit spicula pugna fugax, Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt et mox abiunctis dissociantur aquis. |
5 | si coeant cursumque iterum revocentur in unum, confluat alterni quod trahit unda vadi, convenient puppes et vulsi flumine trunci mixtaque fortuitos implicet unda modos; quos tamen ipsa vagos terrae declivia casus |
10 | gurgitis et lapsi defluus ordo regit. sic quae permissis fluitare videtur habenis fors patitur frenos ipsaque lege meat. |