monumenta.ch > Boethius > 2 2 > 1 1
>>> Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 5, 1 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 5, Caput 1 P

1 dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda vertebat.
2 tum ego: recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
3 quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.
4 -- tum illa: festino, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi qua patriam reveharis aperire.
5 haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt, verendumque est ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
6 -- ne id, inquam, prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere.
7 simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
8 tum illa: morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?
9 nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum.
10 at si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur; quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definivimus. --
11 quid igitur, inquam, nihilne est quod vel casus vel fortuitum iure appellari queat? an est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant?
12 -- Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit. -- quonam, inquam, modo?
13 -- quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inveniat.
14 hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus.
15 nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum.
16 hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit.
17 neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse convenit atque concurrit.
18 licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur eventum.
19 concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens qui de providentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.

Boethius HOME

bau1722.878 bmo270.98 bnf6639.62 bnf8039.148 bnf16678.37 csg825.230 csg844.157 sbe149.147 sbe302.100 sbe322.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik