Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 7 P
1 | iamne igitur vides quid haec omnia quae diximus consequatur? -- quidnam? inquam. |
2 | -- omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. -- et qui id, inquam, fieri potest? -- attende, inquit. |
3 | cum omnis fortuna vel iucunda vel aspera tum remunerandi exercendive bonos tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona quam vel iustam constat esse vel utilem. |
4 | -- nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. |
5 | sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. -- qui? inquit. |
6 | -- quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam. |
7 | -- visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur? -- ut placet, inquam. |
8 | -- nonne igitur bonum censes esse quod prodest? -- ita est, inquam. |
9 | -- quae vero aut exercet aut corrigit, prodest? -- fateor, inquam. -- bona igitur? -- quidni? |
10 | -- sed haec eorum est qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt. -- negare, inquam, nequeo. |
11 | -- quid vero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? -- nequaquam, verum uti est ita quoque esse optimam censet. |
12 | -- quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat? |
13 | -- immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam. |
14 | -- vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus. -- quid? inquam. |
15 | -- ex his enim, ait, quae concessa sunt evenit eorum quidem qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. |
16 | -- hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri. |
17 | -- quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus. |
18 | utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi vero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. |
19 | ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis. |
20 | proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. |
21 | firmis medium viribus occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. |
22 | in vestra enim situm manu qualem vobis fortunam formare malitis; omnis enim quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.
|