monumenta.ch > Boethius > 3 1 > 4 1 > 5 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 4, 4 M <<<     >>> 5 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 5 P

1 hic ego: video, inquam, quae sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta.
2 sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni malive inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere.
3 sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur.
4 cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia virtutum mali rapiant, vehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur ex te scire desidero.
5 minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem. nunc stuporem meum deus rector exaggerat.
6 qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur?
7 -- nec mirum, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur; sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

Boethius HOME

bau1722.862 bmo270.87 bnf6639.55 bnf8039.143 bnf16678.34 csg825.208 csg844.138 sbe149.135 sbe302.97 sbe322.141

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik