Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 4 P
1 | tum ego: fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in belvas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem. |
2 | -- nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur. |
3 | etenim, quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint. |
4 | nam si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miserae langueret effectus. |
5 | itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos videas scelus velle, posse, perficere. |
6 | -- accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti vehementer exopto. |
7 | -- carebunt, inquit, ocius quam vel tu forsitan velis vel illi sese aestiment esse carituros; neque enim est aliquid in tam brevibus vitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet. |
8 | quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur. quod quidem illis miseriae modum statuit; nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam. |
9 | quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam. |
10 | -- tum ego: mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium convenire cognosco. -- |
11 | recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est vel falsum aliquid praecessisse demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. |
12 | nam hoc quoque quod dicam non minus mirum videatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium. |
13 | -- quidnam? inquam. -- feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat. |
14 | neque id nunc molior quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi; sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli. -- |
15 | et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? -- et illa: bonos, inquit, esse felices, malos vero miseros nonne concessimus? -- ita est, inquam. |
16 | -- si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est? -- sic, inquam, videtur. |
17 | -- quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione relevatur? -- quidni? inquam. |
18 | -- habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. |
19 | -- negare non possum. -- multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti. |
20 | sed puniri improbos iustum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum est. -- quis id neget? |
21 | -- sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum. -- liquere respondi. |
22 | tum ego: ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis? |
23 | -- et magna quidem, inquit, quorum alia poenali, alia vero purgatoria clementia exerceri puto; sed nunc de his disserere consilium non est. |
24 | id vero hactenus egimus ut quae indignissima tibi videbatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare videres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam vero si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. |
25 | cui sententiae consequens est ut tum demum gravioribus suppliciis urgueantur cum impuniti esse creduntur. |
26 | tum ego: cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici verius puto; at si ad hominum iudicia revertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda videantur? |
27 | -- ita est, inquit illa. nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere similesque avibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem. |
28 | vide autem quid aeterna lex sanciat. melioribus animum conformaveris: nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti; |
29 | studium ad peiora deflexeris: extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti veluti, si vicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse videaris. |
30 | at vulgus ista non respicit. quid igitur, hisne accedamus quos beluis similes esse monstravimus? |
31 | quid, si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num videntes eadem caeco putaremus? |
32 | nam ne illud quidem adquiescent quod aeque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam. |
33 | -- vellem, inquam, has ipsas audire rationes. -- omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas? -- minime. |
34 | -- infelices vero esse qui sint improbi multipliciter liquet. -- ita, inquam. -- qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas. -- convenit, inquam. |
35 | -- si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam? -- nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis. |
36 | -- miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse viderentur. |
37 | -- consequitur, inquam. hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam. -- |
38 | atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim qui grave quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium veluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent. |
39 | quo pacto defensorum opera vel tota frigeret vel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum verteretur. |
40 | ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. |
41 | quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur, -- nam bonos quis nisi stultissimus oderit? -- malos vero odisse ratione caret. |
42 | nam si uti corporum languor ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
|