| 1 | vela Neritii ducis et vagas pelago rates Eurus appulit insulae, pulchra qua residens dea |
| 5 | solis edita semine miscet hospitibus novis tacta carmine pocula. quos ut in varios modos vertit herbipotens manus, |
| 10 | hunc apri facies tegit, ille Marmaricus Leo dente crescit et unguibus; hic lupis nuper additus flere dum parat ululat, |
| 15 | ille tigris ut Indica tecta mitis obambulat. sed licet variis malis numen Arcadis alitis obsitum miserans ducem |
| 20 | peste solverit hospitis, iam tamen mala remiges ore pocula traxerant, iam sues Cerealia glande pabula verterant |
| 25 | et nihil manet integrum voce, corpore perditis. sola mens stabilis super monstra quae patitur gemit. o levem nimium manum |
| 30 | nec potentia gramina, membra quae valeant licet, corda vertere non valent! intus est hominum vigor arce conditus abdita. |
| 35 | haec venena potentius detrahunt hominem sibi dira quae penitus meant nec nocentia corpori mentis vulnere saeviunt. |