Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 3 P
| 1 | videsne igitur quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? in quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. |
| 2 | rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. |
| 3 | sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus; est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum. |
| 4 | atqui hoc a bonis non potest separari -- neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono -- quare probos mores sua praemia non relinquunt. |
| 5 | quantumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet; neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. |
| 6 | quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit. |
| 7 | postremo, cum omne praemium idcirco appetatur bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? |
| 8 | at cuius praemii? omnium pulcherrimi maximi que; memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige. |
| 9 | cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. |
| 10 | sed qui beati sint deos esse convenit. est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. |
| 11 | quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat; nam cum bonum malum que, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in boni praemio videmus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. |
| 12 | sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. iam vero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat. |
| 13 | si igitur sese ipsi aestimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos -- omnium malorum extremo -- nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit? |
| 14 | vide autem ex adversa parte bonorum quae improbos poena comitetur; omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti; cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse videatur. |
| 15 | hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit. quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. -- sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat -- quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam. |
| 16 | sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas; evenit igitur ut quem transformatum vitiis videas hominem aestimare non possis. |
| 17 | avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor: lupis similem dixeris. |
| 18 | ferox atque inquies linguam litigiis exercet: cani comparabis. |
| 19 | insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet: vulpeculis exaequetur. |
| 20 | irae intemperans fremit: leonis animum gestare credatur. |
| 21 | pavidus ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur. |
| 22 | segnis ac stupidus torpet: asinum vivit. |
| 23 | leuis atque inconstans studia permutat: nihil avibus differt. |
| 24 | foedis immundisque libidinibus immergitur: sordidae suis voluptate detinetur. |
| 25 | ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in belvam.
|