monumenta.ch > Boethius > De hennagono rubrica. > 2 2
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 4, 2 P <<<     >>> 3 P

Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 2 M

1 quos vides sedere celsos solii culmine reges,
purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
5 iam videbit intus artas dominos ferre catenas;
hinc enim libido versat avidis corda venenis,
hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
10 non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.


Boethius HOME

bau1722.851 bmo270.79 bnf6639.50 bnf8039.139 bnf16678.31 csg825.194 csg844.125 sbe149.126 sbe302.93 sbe322.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik