Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 2 P
1 | tum ego: papae, inquam, ut magna promittis! nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaveris ne moreris. |
2 | -- primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. |
3 | nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. |
4 | sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. |
5 | duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. |
6 | deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque quod non vult, at si potestas absit voluntas frustra sit. |
7 | quo fit ut, si quem videas adipisci velle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod voluerit defuisse valentiam dubitare non possis. -- perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. |
8 | -- quem vero effecisse quod voluerit videas, num etiam potuisse dubitatis? -- minime. |
9 | -- quod vero quisque potest in eo validus, quod vero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. -- fateor, inquam. |
10 | -- meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare? -- memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. |
11 | -- num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? -- minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. |
12 | -- omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur? -- ita, inquam, consequens est. |
13 | -- sed certum adeptione boni bonos fieri? -- certum. -- adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? -- sic videtur. |
14 | -- mali vero si adipiscerentur quod appetunt, bonum, mali esse non possent. -- ita est. |
15 | -- cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui vero mali sint imbecilles? |
16 | -- quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum. -- |
17 | rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime amministrare queat, alio vero modo quam naturae convenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis? |
18 | -- etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero. |
19 | -- ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? -- minime, inquam. |
20 | -- eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? -- ne hoc quidem, inquam. |
21 | -- si quis igitur pedibus incedere valens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest? |
22 | -- contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat valentior sit nullus ambigat. |
23 | -- sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci; an tu aliter existimas? |
24 | -- minime, inquam; nam etiam quod est consequens patet. ex his enim quae concesserim bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecilles. |
25 | -- recte, inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. |
26 | sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes; vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. |
27 | et quid, si hoc tam magno ac paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? |
28 | considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia. neque enim levia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires eminent. |
29 | sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque pervenire potuisset quod nihil ulterius pervium iaceret incessui ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit potentissimum necesse est iudices. |
30 | ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem viribus omnibus videantur esse deserti. |
31 | cur enim relicta virtute vitia sectantur? inscitiane bonorum -- sed quid enervatius ignorantiae caecitate? -- an sectanda noverunt, sed transversos eos libido praecipitat? sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt. |
32 | an scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt? sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt pariter quoque esse desistunt. |
33 | quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. |
34 | nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. |
35 | nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. |
36 | est enim quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. |
37 | sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed haec eorum potentia non a viribus sed ab imbecillitate descendit. |
38 | possunt enim mala, quae minime valerent si in bonorum efficientia manere potuissent. |
39 | quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. -- perspicuum est. |
40 | -- atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae vis: summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. -- ita est, inquam. -- sed idem, inquit, facere malum nequit. -- minime. |
41 | -- est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? -- nisi quis insaniat, nemo. -- atqui idem possunt mala. -- utinam quidem, inquam, non possent! |
42 | -- cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt, minus posse manifestum est. |
43 | huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. |
44 | sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. |
45 | ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos vero exercere quidem quod libeat, quod vero desiderent explere non posse. |
46 | faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.
|