monumenta.ch > Boethius > 2 1 > 1 1
>>> Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 4, 1 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 4, Caput 1 P

1 haec cum philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et:
2 o, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti.
3 sed ea ipsa est vel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras.
4 at huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
5 quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.
6 -- tum illa: et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris si, uti tu aestimas, in tanti velut patris familias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent.
7 sed non ita est; nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconvulsa servantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
8 et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit agnovisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto viam tibi quae te domum revehat ostendam.
9 pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.

Boethius HOME

bau1722.841 bmo270.73 bnf6639.46 bnf8039.136 bnf16678.30 csg825.181 csg844.115 sbe149.119 sbe302.92 sbe322.118

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik