Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 11 P
1 | assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. |
2 | -- tum illa: quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoveris? |
3 | -- infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. |
4 | -- atqui hoc verissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. -- manebunt. |
5 | -- nonne, inquit, monstravimus ea quae appetuntur pluribus idcirco vera perfectaque bona non esse quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem verum bonum fieri cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? |
6 | -- demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest. |
7 | -- quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint bona fiunt, nonne haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? -- ita, inquam, videtur. |
8 | -- sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis, an minime? -- ita est. |
9 | -- oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus. -- negare, inquam, nequeo. |
10 | -- nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolvi pariter atque unum esse destiterit? -- quonam modo? |
11 | -- ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal vocatur, cum vero haec unitas utriusque separatione dissolvitur interire nec iam esse animal liquet; |
12 | ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana visitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat. |
13 | eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum vero unum esse desinit interire. -- consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur. -- |
14 | estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corruptionemque desideret? |
15 | -- si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil invenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. |
16 | omne namque animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat. |
17 | sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito. |
18 | -- atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. |
19 | nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant. |
20 | sed dat cuique natura quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. |
21 | quid quod omnes velut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? |
22 | quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? |
23 | iam vero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur! |
24 | quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat? |
25 | ea etiam quae inanimata esse creduntur nonne quod suum est quaeque simili ratione desiderant? |
26 | cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt? |
27 | porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conservat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt. |
28 | iam vero quae dura sunt ut lapides adhaerent tenacissime partibus suis et ne facile dissolvantur resistunt. |
29 | quae vero liquentia ut aer atque aqua facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur; ignis vero omnem refugit sectionem. |
30 | neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. |
31 | nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex naturae principiis venit. |
32 | nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet voluntas. |
33 | adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent. |
34 | quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem. |
35 | -- confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta videbantur. |
36 | -- quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit. -- verum est, inquam. |
37 | -- omnia igitur, inquit, unum desiderant. -- consensi. -- sed unum id ipsum monstravimus esse quod bonum. -- ita quidem. |
38 | -- cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. |
39 | nihil, inquam, verius excogitari potest; nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod universa festinant id erit omnium summum bonorum. |
40 | -- et illa: nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti. sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. -- quid? inquam. |
41 | -- quis esset, inquit, rerum omnium finis. is est enim profecto quod desideratur ab omnibus; quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
|