Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 10 P
| 1 | quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma vidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. |
| 2 | in quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. |
| 3 | sed quin exsistat sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit; omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. |
| 4 | quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. |
| 5 | neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. |
| 6 | quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. -- firmissime, inquam, verissimeque conclusum est. -- |
| 7 | quo vero, inquit, habitet, ita considera. deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? |
| 8 | ita vero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat. |
| 9 | nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. |
| 10 | quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. -- accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat. |
| 11 | -- sed quaeso, inquit, te, vide quam id sancte atque inviolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. -- quonam, inquam, modo? |
| 12 | -- ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. |
| 13 | nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis; sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. |
| 14 | quod si natura quidem inest sed est ratione diversum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diversa coniunxerit. |
| 15 | postremo, quod a qualibet re diversum est id non est illud a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui natura, id summum bonum non est; quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. |
| 16 | omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere; quare quod omnium principium sit id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim. -- rectissime, inquam. |
| 17 | -- sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. -- ita est, inquam. -- igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. -- nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. -- |
| 18 | respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diversa sint esse non possunt. |
| 19 | etenim quae discrepant bona non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. sed quod perfectum non sit id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quae summa sunt bona ea possunt esse diversa. |
| 20 | atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus: quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa divinitas. |
| 21 | -- nihil, inquam, nec reapse verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest. |
| 22 | -- super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. |
| 23 | nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas, divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. |
| 24 | sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. |
| 25 | omnis igitur beatus deus. sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos. |
| 26 | -- et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum sive porisma sive corollarium vocari mavis. |
| 27 | -- atqui hoc quoque pulchrius nihil est quod his adnectendum esse ratio persuadet. -- quid? inquam. |
| 28 | -- cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur? |
| 29 | -- vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. -- nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? -- ac summum quidem, inquam. -- |
| 30 | addas, inquit, hoc omnibus licet. nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque, claritas ac voluptas beatitudo esse iudicatur. |
| 31 | quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia cetera que, veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur? |
| 32 | -- intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed quid constituas audire desidero. |
| 33 | -- cuius discretionem rei sic accipe. si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent; haec est enim partium natura ut unum corpus diversa componant. |
| 34 | atqui haec omnia idem esse monstrata sunt. minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta, quod fieri nequit. |
| 35 | -- id quidem, inquam, dubium non est, sed id quod restat exspecto. |
| 36 | -- ad bonum vero cetera referri palam est. idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur; idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. |
| 37 | omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum id expeti nullo modo potest. |
| 38 | contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse videantur quasi vere bona sint appetuntur. quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. |
| 39 | cuius vero causa quid expetitur id maxime videtur optari, veluti si salutis causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. |
| 40 | cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. |
| 41 | sed propter quod cetera optantur beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. |
| 42 | ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam. -- nihil video cur dissentire quispiam possit. |
| 43 | -- sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. -- ita, inquam. -- securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.
|