Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 9 P
1 | hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit; quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit vera monstrare. |
2 | -- atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere. -- an etiam causas cur id ita sit deprehendisti? |
3 | -- tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. |
4 | -- atqui promptissima ratio est. quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. an tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia? -- minime, inquam. |
5 | -- recte tu quidem; nam si quid est quod in ulla re imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno. -- ita est, inquam. |
6 | -- igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. -- sic videtur. |
7 | -- quod vero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum? -- at hoc, inquam, ne dubitari quidem potest. |
8 | -- addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. -- addamus, si quidem vera volumus confiteri. |
9 | -- quid vero, inquit, obscurum ne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? |
10 | considera vero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius. |
11 | -- non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear. |
12 | -- consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. -- consequitur, inquam. |
13 | -- quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum? |
14 | -- sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri. |
15 | -- atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam. -- necesse est, inquam. -- |
16 | hoc igitur quod est unum simplexque natura pravitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. |
17 | -- quonam, inquam, modo? -- qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam quam paravit amittat. |
18 | sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem valentia deserit, quem molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. |
19 | qui vero solum posse desiderat profligat opes, despicit voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. |
20 | sed hunc quoque quam multa deficiant vides; fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat. |
21 | similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit. |
22 | -- quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci? -- summam quidem ille beatitudinis velit; sed num in his eam repperiet quae demonstravimus id quod pollicentur non posse conferre? |
23 | -- minime, inquam. -- in his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo vestiganda est. -- fateor, inquam, et hoc nihil dici verius potest. -- |
24 | habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. deflecte nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim veram quam promisimus statim videbis. |
25 | -- atqui haec, inquam, vel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris. |
26 | nam nisi fallor, ea vera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reverendum, celebrem laetumque perficiat. |
27 | atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. |
28 | -- o te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris! -- quidnam? inquam. |
29 | -- essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre? -- minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. |
30 | -- haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. -- assentior, inquam. |
31 | -- quoniam igitur agnovisti quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde veram hanc petere possis agnoscas. -- id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto. |
32 | -- sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem repperire mereamur? |
33 | -- invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. -- recte, inquit; ac simul ita modulata est:
|