monumenta.ch > Boethius > 8 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 3, 7 M <<<     >>> 8 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 8 P

1 nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo valeant ad quod se perducturas esse promittunt.
2 quantis vero implicitae malis sint brevissime monstrabo. quid enim? pecuniamne congregare conaberis?
3 sed eripies habenti. dignitatibus fulgere velis? danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate vilesces. potentiamne desideras?
4 subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. gloriam petas?
5 sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. voluptariam vitam degas?
6 sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum?
7 iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis?
8 respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum.
9 formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!
10 quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
11 sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolvi.
12 ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.

Boethius HOME

bau1722.815 bmo270.55 bnf6639.34 bnf8039.125 bnf16678.24 csg825.136 csg844.87 sbe149.101 sbe302.87 sbe322.85

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik