Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 7 P
1 | quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? |
2 | quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! |
3 | quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet intelleget. |
4 | quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. |
5 | honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortores. quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. |
6 | in quo euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
|