monumenta.ch > Boethius > 6 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 3, 5 M <<<     >>> 6 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 6 P

1 gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est! unde non iniuria tragicus exclamat:
δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν

2 plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt. quo quid turpius. excogitari potest? nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant.
3 quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae veritate metitur?
4 quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur.
5 sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum videatur inglorius.
6 inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat.
7 iam vero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat? quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum.
8 quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.
9 quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur ne a maiorum virtute degeneret.

Boethius HOME

bau1722.811 bmo270.53 bnf6639.33 bnf8039.124 bnf16678.24 csg825.133 csg844.84 sbe149.100 sbe302.86 sbe322.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik