Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 4 P
1 | sed dignitates honorabilem reverendumque cui provenerint reddunt. num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? |
2 | atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent. quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. |
3 | videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant. |
4 | tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? |
5 | non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. |
6 | at si quem sapientia praeditum videres, num posses eum vel reverentia vel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? -- minime. |
7 | -- inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. |
8 | quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. |
9 | in quo illud est animadvertendum magis: nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. |
10 | verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant. |
11 | atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? |
12 | atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. |
13 | sed quoniam id eis non propria vis sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico cum ad eos venerint qui dignitates eas esse non aestimant. |
14 | sed hoc apud exteras nationes: inter eos vero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant? |
15 | atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? |
16 | ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit. |
17 | si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
|