monumenta.ch > Boethius > 3 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 3, 2 M <<<     >>> 3 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 3 P

1 vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
2 considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem valeant pervenire.
3 si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
4 quodsi neque id valent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
5 primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
6 -- atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo.
7 -- nonne quia vel aberat quod abesse non velles vel aderat quod adesse noluisses? -- ita est, inquam.
8 -- illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? -- confiteor, inquam.
9 -- eget vero, inquit, eo quod quisque desiderat? -- eget, inquam. -- qui vero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens. -- minime, inquam.
10 -- tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? -- quidni? inquam.
11 -- opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere videbantur. atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur invitis nequeat auferri. -- fateor, inquam.
13 -- quidni fateare, cum eam cotidie valentior aliquis eripiat invito? unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? -- ita est, inquam.
14 -- egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur.
15 -- quis id, inquam, neget? -- atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
16 -- dubitari, inquam, nequit. -- in contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
17 quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia? num enim divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
18 sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri.
19 taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
Boethius HOME

bau1722.804 bmo270.48 bnf6639.30 bnf8039.122 bnf16678.22 csg825.119 csg844.77 sbe149.94 sbe302.83 sbe322.71

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik