| 1 | quantas rerum flectat habenas natura potens, quibus immensum legibus orbem provida servet stringatque ligans inresoluto |
| 5 | singula nexu, placet arguto fidibus lentis promere cantu. quamvis Poeni pulchra leones vincula gestent manibusque datas captent escas metuantque trucem |
| 10 | soliti verbera ferre magistrum, si cruor horrida tinxerit ora, resides olim redeunt animi fremituque gravi meminere sui, laxant nodis colla solutis |
| 15 | primusque lacer dente cruento domitor rabidas imbuit iras. quae canit altis garrula ramis ales caveae clauditur antro; huic licet inlita pocula melle |
| 20 | largasque dapes dulci studio ludens hominum cura ministret, si tamen arto saliens texto nemorum gratas viderit umbras, sparsas pedibus proterit escas, |
| 25 | silvas tantum maesta requirit, silvas dulci voce susurrat. validis quondam viribus acta pronum flectit virga cacumen; hanc si curvans dextra remisit, |
| 30 | recto spectat vertice caelum. cadit Hesperias Phoebus in undas, sed secreto tramite rursus currum solitos vertit ad ortus. repetunt proprios quaeque recursus |
| 35 | redituque suo singula gaudent nec manet ulli traditus ordo nisi quod fini iunxerit ortum stabilemque sui fecerit orbem. |