monumenta.ch > Boethius > 2 1
Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 3, 1 M <<<     >>> 2 M

Boethius, Consolatio Philosophiae, 3, Caput 2 P

1 tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
2 omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
3 quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens; cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
4 hunc, uti diximus, diverso tramite omnes conantur adipisci: est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit.
5 quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant elaborant, alii vero bonum quod sit dignissimum veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur.
6 sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. at quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant.
7 plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant voluptate diffluere.
8 sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt.
9 in his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est non in fortuna sed in virtute numeratur, reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur.
10 iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem.
11 quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit id summum esse iudicat bonum. sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
12 habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.
13 sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius domum quo tramite revertatur ignorat.
14 num enim videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur? atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens.
15 num vero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
16 an in bonis non est numeranda potentia? quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius?
17 an claritudo nihili pendenda est? sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam videatur esse clarissimum.
18 nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
19 atqui haec sunt quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam.
20 bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
Boethius HOME

bau1722.799 bmo270.44 bnf6639.27 bnf8039.120 bnf16678.21 csg825.111 csg844.72 sbe149.91 sbe302.82 sbe322.65

Boethius, Consolatio Philosophiae, Liber 3, 1 M <<<     >>> 2 M
monumenta.ch > Boethius > 2 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik